Reverende in Christo Pater
?
Quantoperè placuerit Servis nostris Principibus Linguarum
omnium ad Unitatem ?eductio, et ego ante hac Scripsi, et ex
litteris? R P Miller iam intellexerit RV, iam pridem anim Suas
misit, ut Reverntiam Vestram per officiosè Salutarem, voluit, atque indicarem
quod Procurator ? ? heri ? RV assignatam
acceperit, et ad illum Scribendum Sit, ut continuatè accipia-
tur dicta pensio annua, nam percuniario negotio Se immiscere
non potest RP Confessarius. RP Schega per duos ferè
menses podagrâ Laboravit, et haec causa est, quod Wà
Scribere non potuerit, neque impetrare pro ? quod
petierat, faciet autem desiderio RP Satis quam primum
potuerit. Hodiernus cursor defert letteras ? Archiducis
nostri? ad Reverentiam Vestram, ex quibus intelliget Laudes Suas, copiam curavi
mihi describi ut Patribus vestris? et hîc et in Belgio exhibeam
Nisi ? noster alias mihi dedisset occupationes, iam mi-
sissem Dictionarium vestrum, Solis numeris expressum, non
notis Symbolicis quae? ab omnibus commodè formari non
possunt; conabor opus inchoatum perficere et iudicio W
Subyciam, ? ? ? RV Sacrificijs commendo.
Viennae? 17 Aprilis 1660
Servus in Christo
Joannes Baptista Van Hollant.