f. 239r
multa bona per Concilium procuranda,
sese[1]
obtulere, ut ea desiderarem.
Alia quadam die, dum fuissem valde humiliatus, et depraessus[2] in quibusdam animi mei molestiis, et amaritudinibus ob defectum verae charitatis fraternae, et humilitatis erga reprensores[3].
elevare animam in Deum contra amaritudines etc.
Ego nonnihil elevavi animam in Deum, et visa sunt omnia nihil esse, sed et illud unum remedium optimum mihi visum est
per[4]
me in talibus, quod est in sola mentis elevatione.
Tunc enim id est cum mens elevala est in
altiorem statum[5],
nihil ledunt[6], neque[7] sentiuntur quaecumque iniici possunt in animam iacula, eousque enim non progrediuntur.
Haec
minima[8]
verba,
seu[9]
verbera dico non ascendunt usque ad spiritum sic erectum in Deo, ad cuius tabernaculum non
appropinquant[10]
illud[11]
flagellum.
Erige igitur mentem absque mora
_______________