Page:FC 1042.djvu/493

From GATE
Revision as of 09:25, 3 April 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 239r



multa bona per Concilium procuranda, sese[1] obtulere, ut ea desiderarem.

Alia quadam die, dum fuissem valde humiliatus, et depraessus in quibusdam animi mei molestiis, et amaritudinibus ob defectum verae charitatis fraternae, et humilitatis erga reprensores. elevare animam in Deum contra amaritudines etc. Ego nonnihil elevavi animam in Deum, et visa sunt omnia nihil esse, sed et illud unum remedium optimum mihi visum est per[2] me in talibus, quod est in sola mentis elevatione. Tunc enim id est cum mens elevala est in altiorem statum[3], nihil ledunt, neque sentiuntur quaecumque iniici possunt in animam iacula, eousque enim non progrediuntur. Haec minima[4] verba, seu[5] verbera dico non ascendunt usque ad spiritum sic erectum in Deo, ad cuius tabernaculum non appropinquant[6] illud[7] flagellum. Erige igitur mentem absque mora

_______________

  1. sese] add. mihi MF
  2. per] pro MF
  3. altiorem statum] altiora MF
  4. minima] add. sive MF
  5. seu] sive MF
  6. appropinquant] appropinquat MF
  7. illud] ullum MF