f. 235v
ad columnam ipsum ligaverit flagellandum, qui per ipsum in Columna ignis aliquando fuerit[1] illuminatus,
qui[2]
aceto ipsum
putaverit[3],
qui ab eodem aquam de petra
ad[4]
potum acceperat in deserto, etc.
Omnia autem in me dicta
aperte[5]
intelligebam.
In die Resurrectionis Domini factum est, ut non nihil inciperem a me ipso ad Christum assurgere, ut in ipso cupiam, et gaudeam esse repositas causas mearum consolationum.
Hactenus
enim[6]
nimium, et
attristatus[7]
sum, et laetatus ex his, que[8] in me ipso sensi, sive bona, sive mala.
aestimare nos ex praetio redemptionis etc.
Utinam posthac melius videam me ipsum, estimemque ex pretio redemptionis meae,
non[9]
ex operibus, et transmutationibus meis accidentariis.
Utinam ad hoc
possem[10]
assurgere, ut magis timeam perdi ex eo, quod emptus fuerim pretioso sanguine Christi, quam ex eo quod periculum sit, ne anima mea (ut mea est) poenas infernales patiatur
_______________