f. 76v
nobis et[1] propter meam inadvertentiam non omittant[2] ipsi notare[3] bona verba quae mea lingua profert[4] et sic de aetibus[5] et[6] signis propter Deum factis quanquam saepe in sola fide Ecclesiae aut propria licet tantum habituali[7].
In offertorio missae habui quoddam desiderium ut[8] applicaretur ad gloriam Sancti Michaelis et totius exercitus sui ac[9] si ipsi in hoc mundo assumpta carne imitati essent perfectissime Jesum Christum et ad meritum meum et aliorum virorum sicuti si haberemus potestatem et scientiam Angelorum ut laudaremus[10] hucusque Christum[11] quodammodo in gloria[12] pro ut[13] tenemur. Itaque ego gauderem quia[14] per gratiam Dei fieret mihi possibile ut essem vicarius in laboribus multis in no=
_______________
- ↑ et] add. quod MF
- ↑ omittant] relinquant MF
- ↑ notare] [curam] notandi MF
- ↑ profert] proferuntur MF
- ↑ aestibus] gestibus MF
- ↑ et] vel MF
- ↑ habituali] add. etc. MF
- ↑ ut] add. suppleret et MF
- ↑ ac] sic ac MF
- ↑ laudaremus] laudassemus MF
- ↑ Christum] add. et MF
- ↑ quodammodo in gloria] in gloria quodammodo MF
- ↑ pro ut] om. MF
- ↑ quia] quod MF