Page:FC 1042.djvu/155

From GATE
Revision as of 09:33, 20 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 70r


maxime desiderat id est ut proficiamus in devotionem[1] spiritus nostri ad caelos et ut intremus et penetremus nosmetipsos quousque inveniamus Deum intra nos esse quia in alia parte non debet quaerendum regnum Dei intra nos et in caelis. quaeri regnum Dei nisi intra nos metipsos et in caelis. Exaltatus est enim[2] Christus in cruce et tandem ascendit ad caelos ut nos omnes l traheret ad se ipsum dedit se ipsum in sacramento[3] animae nostrae pro cibo[4] ut viam haberemus qua ipsum ad nos traheremus. Iuxta illud: "Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus"[I] et iuxta illud: "Si quis mihi aperuerit intrabo et[5] cenabo cum illo[6]"[II].

Dum faciebam officium Sanctae Sabinae martiris venit mihi devotio quaedam ut simul haberem memoriam[7] omnibus horis Sanctae Seraphis[8] Virgi=


_______________

  1. Io 14,23
  2. Apoc 3,20

_______________

  1. devotionem] elevatione MF
  2. enim] om. MF
  3. sacramento] add. ad cibum MF
  4. pro cibo] om. MF
  5. intrabo et] ego MF
  6. illo] add. etc. MF
  7. memoriam] add. in MF
  8. Seraphis] Seraphiae MF