f. 18r
9o. existentium in articulo mortis. Xo. existentium in Purgatorio, ut in illa hora[1] habeant aliquod levamen a poenis suis, et laboribus.
Nota hic anima mea, ut te Dominus, a tot, tantisque perturbationibus[2] Liberatus a tentationibus cum cognitione causarum. liberavit[3] ab angustiis et tentationibus, quos[4] sustinebas super defectibus tuis, super agitationibus spiritus fornicationis, superque negligentiis in[5] faciendo fructum: recordare quam claras acceperis cognitiones talium tentationum causarum[6], atque[7] nullam fere habueris tentationem notabilem[8], in qua non fueris consolatus, non solum cum clara cognitione causarum[9], sed etiam cum spiritu contrario tristitiis, timoribus, et pusilanimitatibus, aut afflictionibus[10] inordinatis[11] prosperitatum dante Domino, tantam claritatem tanquam[12] vera sentimenta in remedia spiritus fornicationis, et media ad puritatem
_______________
- ↑ hora] add. et ea quae correspondet officio, quod recito, tunc MF
- ↑ perturbationibus] add. spiritus MF
- ↑ liberavit] liberaverit MF
- ↑ quos] quas MF
- ↑ in] om. MF
- ↑ talium ... causarum] causarum talium tentationum MF
- ↑ atque] utque MF
- ↑ tentationem notabilem] notabilem tentationem MF
- ↑ causarum] om. MF
- ↑ afflictionibus] affectionibus MF [p. 506]
- ↑ inordinatis] inordinatarum MF
- ↑ tanquam] tamque MF