Page:APUG 1053.djvu/121

From GATE
Revision as of 12:08, 22 November 2024 by Nazwin Palines (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


tui, O Maria, factus est indigus, et tu admirabilem illam
Incarnationem, quam aliquando non habuit, Dei dedisti.
O admirabilem dignitatem, quae vel creditricem se facit
ipsi Deo; Unde consequenter fateri cogemur, infinite dignitatis
Maternitatem Dei, cum enim Deus tribus modis
in ceateris rebus fit, in Virginitate fuit, teste
speciali quanto modo, videlicet per identitatem, quia idem
quod ipsa; idque expressius notat Divus Bernardus: Specialiter
est Deus cum Maria, cum qua utique tanta consensis
fuit, it ejus de sua Virginisque substantia unum Christum
efficeret, vel potius unus Christus fieret, qui tametsi nec
totus de Virgine, nec totus Deo, totus tamen Dei, et totus
Virginis esset; nec duo tamen filij, sed unus utriusque filius.
O granditatem omnes dignitatum terminas infinitum
excedentem! Quid enim majus, quid sublimius, quid Divinius
dici potest Virginem Matrem habere filium, et sibi,
et Patri consubstantialem, utrique communem per αενδςαθεομόςφωσιν,
omnium Dei operum maximum: quam quidem
ineffabilem ανδςο-θεομοςφωσιν, nisi Maria consentiente
efficere noluit; Etsi enim Mundi conditor solo verbo fiat,
universam Mundi machinam produzerit; conjugium tamen
Naturae Divinae cum humana in Virginei uteri thalamor
compleri noluit per (Fiat) verbum Mariae: obediente
Deo, uti olim Sol Josue, voci Mariae, dum intima, et inexplicabili
sua cum divina voluntate conformatione, excitata
dixit: Ecce Ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum. O admirabile prodigium! per hanc enim vocere
(Fiat) exetemplo Deus homo factus est, et homo Deus; Invisibilis
Deus, visibilis; Deus impassibilis, passibilis; Immortalis,
mortalis; aeternus, tempori subjectus; Virgo fit mater
Dei; Deus filius Mariae, quo quod grandius dici possit,
non video. Verbo, universae naturae conplementum exortum est,

Summary: In this section, Kircher delves deeper into the particulars of his Marian theology: more specifically, he explores the substantial relationships between the Father, the Son, and the Mother of God. Through the Incarnation, Christ is consubstantial with both the Divine Father and His human mother, perfected in her Immaculate Conception and in her faithful fiat.

Key Words: "admirabilem illam Incarnationem," "infinite dignitatis Maternitatem Dei," "Divus Bernardus," "de sua Virginisque substantia unum Christum," "Virginem Matrem. . . consubstantialem," "Naturae Divinae cum humana in Virginei," "Virgo fit mater Dei"