Page:AKC 1671 02 10 565-185.pdf/4

From GATE
Revision as of 17:49, 17 October 2024 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs) (→‎Proofread: Made several changes in the diplomatic transcription and added interpretative version)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


nuntium hoc anno ad eos misi, ut certo sciam quæ gens, quidve illis
necessarium, nec nisi anno proximo responsu~ expecto quanquam enim
non nisi ad 600. fere passuu~ millia hinc distare censeam, tamen nulla
toto itinere sata, venatus paucissimus, aqua fere nulla, eaq. solâ
hyeme inventa nuntiu~ detinebit; eoq. adveniente pro certo habeo eam
mihi vinea~ a Superioribus commendandam. fateor me pedibus infirmu~
adeo ut etia~ ipsè mihi equitatus sit molestissimus, sed optimus max.us
Pater familias, qui pedibus infirmis ac peditem ex mari pacifico seu Chi-
loensi me iussit Andes imperare, seu pedite~ seu equites me sub umbra
alaru~ suaru~ constituet. Barbaroru~ qui eo itinere vivunt, idiomata edi-
scere iam studeo; et ne hac in re tuis litteris, ac iussui omnino detim
actu~ contritionis quo ego utor apud barbaros varie idiomaté exa
ratu~ ad te mitto
quoad umbre Latitudine~ qua die solstitiali petieras
fateor me in re tanti momenti qua Solis apogæu~ vellicatus,
nihil fidere meis observationibus ob instrumentoru~ seu pe-
nuria~, seu crassitie~. tamen ut iussibus V.R obedirem.
die 21. decembris 1666. in chiloe seu urbe Castro cuius lati.
est 42. gr. 30. min. in altit.e merid.o Solis 71. gr. 0. min.
stylum erexi 1684. partiu~; eiusq. umbra recta fuit
588 partium. cæteru~ res eiusmodi non rudes oculos
petit, sed aquilinos, qui quotidiano in soles intuitu exerceantur,
Faxit Deus, eo locoru~ nos evocet unde Sole~ istu~
non aspicere aut suspicere, sed omnino despicere doceamur.
Tunc evidenter re facie ad facie~ meliora problemata mihi
demonstrabis, qua~ ea quæ oli~ huic discipulo amantissimo
demonstrasti. Vale millies Pater mi atq. uterq. valeamus in
corde Jesu. datu~ apud Poyas ultra andes chiloenses.
10. febr. 1671
R.æ Ve

Servus in Χρo
Nicolaus Mascardus

---page break---

nuntium hoc anno ad eos misi, ut certo sciam quæ gens, quidve illis necessarium, nec nisi anno proximo responsum expecto quanquam enim non nisi ad 600 fere passuum millia hinc distare censeam, tamen nulla toto itinere sata, venatus paucissimus, aqua fere nulla, eaque sola hieme inventa nuntium detinebit; eoque adveniente pro certo habeo eam mihi vineam a Superioribus commendandam. Fateor me pedibus infirmum adeo ut etiam ipsè mihi equitatus sit molestissimus, sed optimus maximus Pater familias, qui pedibus infirmis ac peditem ex mari pacifico seu Chiloensi me iussit Andes imperare, seu peditem seu equites me sub umbra alarum suarum constituet. Barbarorum qui eo itinere vivunt, idiomata ediscere iam studeo; et ne hac in re tuis litteris, ac iussui omnino detim actum contritionis quo ego utor apud barbaros varie idiomaté exaratum ad te mitto.

Quo ad umbre Latitudinem qua die solstitiali petieras fateor me in re tanti momenti qua Solis apogæum vellicatus, nihil fidere meis observationibus ob instrumentorum seu penuriam, seu crassitiem. tamen ut iussibus Vestræ Reverentiæ obedirem. Die 21 decembris 1666 in Chiloe seu urbe Castro, cuius latitudo est 42 gradus 30 minuti, in altitudine meridiano Solis 71 gradus 0 minutus stylum erexi 1684 partium; eiusque umbra recta fuit 588 partium. Cæterum res eiusmodi non rudes oculos petit, sed aquilinos, qui quotidiano in soles intuitu exerceantur. Faxit Deus, eo locorum nos evocet unde Solem istum non aspicere aut suspicere, sed omnino despicere doceamur. Tunc evidenter re facie ad faciem meliora problemata mihi demonstrabis, quam ea quæ olim huic discipulo amantissimo demonstrasti. Vale millies Pater mi atque uterque valeamus in corde Jesu. Datum apud Poyas ultra Andes Chiloenses.

10 februarii 1671

Reverentiæ Vestræ

Servus in Christo

Nicolaus Mascardus


---page break---