Page:FC 1042.djvu/394

From GATE
Revision as of 16:41, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 189v



malo plenam ac[1] imperfectam. Ego igitur (quod ad me adtinet) quamdiu sum tam inclinatus ad malum, et circumdatus tam multis coinquinationibus[a] carnis Mundi et malorum spirituum gaudeo, quod natura mea non sit adeo[2] simplex, si enim simplex esset nimium cito fieret, ut tota anima mea sit[3] a malo aliquo spiritu penetrata, proindeque tota inficeretur. Nunc vero ut[4] aliquis malus spiritus penetret (verbi gratia) carnem meam, aut intellectum, aut appetitum etc. non tamen statim fit ut totus sim malus quia possum nolle talia mala, et eis per voluntatem dissentiendo contradicere. Optarem quidem a bono, et optimo spiritu totus et totaliter, et omnibus modis penetrari, atque optime affici ab ipso, et sic ipsi tali bono spiritui esse omnino simplex, et unum continuum, et in se immutabile, sed dum ingruunt spiritualia nequitia[5], et circumdantia[6] me undique peccata a quibus periculum est attingi quando inquam

  1. contagions de la chair, Certeau, n. 311.

_______________

  1. ac] atque MF
  2. adeo] adhuc MF
  3. sit] esset MF
  4. ut] licet MF
  5. nequitia] nequitiae MF [p. 644]
  6. circumdantia] circumstantia MF