Page:APUG 1053.djvu/112

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT I.

Quid faciendum, ut quis verus et sincerus

Deiparae Servus et filius constituatur.


Devotus Deiparae cultus, in tribus potissimum punctis
consistit; Primus interiorem animi cultum concernit;
Alter exteriora devota Magnae Matris obsequia exhibenda
respicit; Tertius in propagatione gloriae et honoris
eius versatur. Ad prius quod attinet, est ille cultus interior
nil aliud, quam virtutum in Deipara eminentium
imitatio, qua nihil Benedictae Matri gratius, acceptiusque
esse potest, uti ex Marianae historiae exemplis sat patet.
Imitatio vero haec in tribus petissimum virtutibus consistit;
et sunt: Puritas animi et corporis perfectissima. Secundo
profundissima humilitas. Tertio Charitas seu Amor Dei
et proximi erga omnes profusissimas; qua quomodo in
suprabenedicta Beatissimae Virginis anima effulserint,
quomodo eam, quoad animae nostrae imbecillitas permiserit,
imitari queamus, exponam.

§.I.
Puritas Beatae Virginis.

Gloriosissima Dei