collocet, in mellifluis eius vulneribus requiescat: assidue eius
memoria versetur ob oculos, ita ut dum comedat, buccellas
in illius dulcissimo sanguine se tingere existimet. Periculose
corruet in suae contemplationis altitudinem, quicunque
ad Divinitatem aliter, quam per humanitatis ostium ingredi
voluerit, ideo expedit, ut per hanc ad illam ascendat,
et ab illa ad istam redeat: sic enim faciens, dulcissima semper
pascua inveniet. Caveat tamen, ne similis sit quibusdam,
qui cum forinsecus devotionis dulcedine, ac lacrymis
passionem Domini recolant, tamen vitia sua, et
affectiones fraenare, se abnegare, ipsumque sequi recusant.
Diligentissime cave multorum errorem, qui tunc duntaxat
exercitationes suas Deo placere existimant, cum
ab eo faventur dulcedine spirituali, et gratia devotionis
sensibilis: sed disce in tuis exercitationibus persistere,
quantumcumque opprimaris duritia cordis, interno
frigore, obnubilatione sensuum, ac distractione mentis;
resigna te in Dei ipsius voluntatem: Nam non est perfectio
in affluentia consolationum, sed in eo, ut pro Dei
amore omnia nihili pendas, et in omnibus voluntate
tua posthabita, Divinam secteris. Denique solum id bonum,
et tibi utile existimes, quod Dominus in te operabitur.
Absurdum enim est quotidie petere: Fiat voluntas tua,
et indignari, et aegre ferre illam in te fieri. Non igitur
angamur animo, si desit nobis sensibilis devotio, sensibilisque
amor, (qui plerumque impurus est, et saepe confertur
irresignatis) sed illud maxime curandum est, ut per
intellectualem amorem, nempe bonam, promptissimamque Voluntatem
Deo uniti semper simus, licet sensibili duritia, et mentis ariditate
cruciemur, id solum attendentes, ut Divinae Voluntatis
beneplacitum in nobis impleatur.
Page:APUG 1053.djvu/67
From GATE
This page has been proofread