Page:APUG 1053.djvu/73

From GATE
Revision as of 16:49, 18 June 2024 by Michael Canady (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


in oratione tam mentali, quam vocali; deinde aperies defectus
in observatione iustitiae quoad proximum. Postea dic
commissiones ex mala custodia sensuum; et affectionum sensibus
adiacentium. Absit autem haec confiteri sine praevio dolore,
et decreto imposterum cavendi, atque occasiones omnes
ad ea impellentes toto animi conatu praescindendi. Praterea
salutem semel in die, haec quinque attende meditare, haec quinque saepius in die meditanda
scilicet, quam brevis, et fugax vita, quam lubrica, et fallax
via, quam incerta, et dubia mors; quae praemia iustis, quae
supplicia iniquis parata sint. Tu tamen interea, dum
haec feceris, semper te servum inutilem reputa, et indignum
omni beneficio, firmiter, et indubitanter retinens certissimam
spem, fore, ut misericordiarum pater aperiat tibi immensae
miserationis suae viscera. Illud omnino tibi velim persuadeas,
quod nisi te ipsum perfectum abnegaveris, Salvatorem
Dominum sequi non poteris, et sine sollicitudine, et
labore assiduo gratiam eius obtinere nequibis. Item necesse
est, fores eius frequenter pulsare, non enim aliter ingredieris
ad pacem mentis: nam nisi constanter te in timore
Domini continueris, domus tua cito corruet in profundum.
Forte (inquit Bonaventura) ideo negligis hac via
Spiritus incedere, quod timens de singularitate notari, atque
ideo odiosus aliis fieri: Scias velim, neminem Sanctorum
singulari gloria in coelo donatum, nisi qui inter mortales
positus studuit esse in sanctimonia vitae singularis.
Hoc tamen de singularitate virtutis dico, non de ceremonialibus
observantiis parum aliquid solidae virtutis habentibus.
Studia vero sanctitatis in his tribus potissimum Tria, in quibus consistunt studia sanctitatis
consistunt: Si caveas omne peccatum, et omne scandalum,
quoad fieri poterit: Si humiliter virtutibus omnibus
insistas, et in his proficere pergas: si inquiras familiaritatem