Page:APUG 1053.djvu/34

From GATE
Revision as of 09:30, 1 August 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


percipit Iesum Christum Dominum Dei Filium, Deum ante saecula genitum, et Patri sempiterna,
et consubstantiali aequalitate coaeternum venisse in hunc mundum per uterum Virginis, et propter
nostram salutem exinanivisse se ipsum, et velamine corporis spendorem maiestatis suae, quem homo
ferre non posset, nisi mori vellet, obtexisse. Qua in re sibi ipsi factus inferior, nihil tamen sibi
fac inclinatione diminuit, in nullo sempiterna, et excelsa eius gloria carnis assumptione diminuta
est, quia diminutionem, et varietatem summae, et aeternae essentiae natura non recipit, aequalitatem
enim inviolabilem, quam habet Deitas, non corrumpit humanitas, sed Creatoris ad creaturam
descentio, credentium est ad aeterna provectio. Sed super exaltata est misericordia eius, et bonitas
summa, et divinarum virium potentia, miserendo, et consulendo hominibus in pulvere peccatorum
iacentibus ostensa est, ut nostram naturam, quam condidit, quaeque in primo homine cecidit,
ad pristinos antiquos honores restitueret, mortemque, quam non fecit, sed sustinuit, novus homo nascendo
et moriendo destrueret; huius autem spendoris manifestatio facta est, cum Christus mundo apparuit
paruit. Iam enim haec adeo sublimia fuit, ut summam ctat potentiam, longe et, ea posto fusiens o Cosmiel expone gravatis.
Cosmiel. Cum Deus omnia invincibili sua maiestate repleret tum quasi de remotissimo, altissimoque
secreto iis, quibus erat ignotus advenit, cum caecitatem ignorantiae sustulit, factusque est vobis gradus
quo ad ipsum per ipsum possimus ascendere. Nam illa essentia, quae ubique semper tota est
locali distinctione non eguit, et tam et proprium fuit totam homini inesse, quam ei proprium est,
totam a patre non dividi: Manens ergo, quod a principis erat Verbum, non fuit ei accidens, ut
quod est, aliquando non fuerit. Nihil hic igitur fidelium cordibus caliginis inferat terrena sapentia:
nec se contra altitudinem gratiae; mox in infima rediturus terrenarum cogitationum pulvis attollat.
Impletum est in fine saeculorum, quod erat ante tempora aeterna dispositum, et sub praesentia
rerum signis figurarum cessantibus lex, et prophetiae veritas facta est, ut abraham fieret omnium
gentium pater, et in semine suo daretur mundo promissa benedictio; ne ii tantum essent Israel,
quos sanguis, et caro genuisset, sed in possessionem hereditatis fidei filii praeparatae universitas,
adoptionis.
Non obstrepant ineptarum calumniae quaestionum, nec effectus divini operis ratiocinatio humana
discutiat, sed quod ratio superba non comprehendit attingat humilis fides; et audiamus sanctos
Evangelistas; testes a Deo praeordinatos, qui admirabile hoc misterium mundo mirifice aperuerunt.
Cum igitur summi Regis adventum longa Patriarchum, Prophetarum, et Regum pompa praecessisset,
iam tempus advenerat, ut misericordia, et veritas sibi obviantes, et iustitia, et pax se invicem
exosculantes, germine Coelesti veritas de terra oriretur, iustitiaque de Coelo prospiciente, dante Domino
benignitatem, daret terra fructum suum, et iam appareret germen Domini in magnificentia, et
gloria, et fructus eius sublimis. Iamque virgo de radice Iesse egressa, et florem erat paritura, et lapis
de monte sine manibus abscissus, mox futurus erat mons magnus; et Coeli roraturi desuper, et nubes
iustum fluere festinabant, qui descensurus erat sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia
super terram. Iamque egressurus erat ex humili Bethlehem, qui erat dominaturus in Israel,
cuius egressio a diebus aeternitatis, et qui quasi colonus futurus erat in terra, et quasi viator declinans
ad manendum. Iamque Virgo quae conceperat, paritura erat Filium Emmanuel, et Deus nobiscum erat futurus,
manducans butyrum, et mel, et qui adinvenerat omnem viam disciplinae per sapentiam suam, et
tradiderat illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo, sicut illis locutus erat, allaturus de Coelo