Page:APUG 1053.djvu/62

From GATE
Revision as of 10:58, 12 June 2024 by Sarah Neus (talk | contribs)
This page has not been proofread


hoc est, voluptatem tuam, (.id enim graviter coelestem loedit sponsum.)
sed ea spiritus oblectamenta cum humilitate suscipito,
et adeo liber atque expeditus a voluptate velim permaneas,
ac si nullus illi in te locus esse posset: Nam Natura corrupta
ad se ipsam reflecti, et seipsam in omnibus quaerere solet. Quare
ita paratus esto ad eas delectationes spiritus recipiendas,
ut ne molestiae aliquid asserat, illis carere. In solo enim
Deo, non in ejus donis quiescendum est, et ideo omnia ejus
dona in ipsum refundito, in laudem ipsius Domini cuncta
offerens. Cavebis, quantum poteris, ne in usu exteriorum
sensuum aliquid, ea propensione, moture sensualitatis aspicias,
audias, gustes, odoreris, loquaris, tangas; et si fortasse
in his etiam leviter deliqueris, acriter teipsum reprehendito.
Ad edendum non te delectatis moveat, si vero caro in cibo
delectationem percipit, eam tu interius non admittas, et
si fieri possit, suaviores epulas pro Dei amore, intactas relinquito.
Si despiritualibus interrogatus fueris, aut consilibium
petenti respondere velis, primo altius in te descendens,
cogitas, nihil ex te ipso utile loqui posse; ideo ad
omnipotentem Dominum conversus, precare, ut quod illi
placitum sit, donet eloqui pro sui nominis gloria, et proximorum
salutem; postea si quid bene locutus sis, Deo
gratias redde, a quo bona cuncta procedunt, si male, tibi adforibito.
Documentum V. Intempestivam verborum asperitatem
omni tempore declina, in sermone sis semper verus, non
simulator, non adulator existas. Nemini detrahas, quinimo
noxia verba, ac detractiones, si coram te incidere contingat,
prudenter interrumpere consuescas: ut quidam qui
talia loquentibus dicere solebat: Magnas non Deo gratias agere
aequum est, cum ejus miseratione tales non simus. Nil immoderato
affectu, et animi perturbatione loquaris, appetas,