Page:APUG 1053.djvu/61

From GATE
Revision as of 10:31, 12 June 2024 by Sarah Neus (talk | contribs)
This page has not been proofread


Angelicam vitam in terris vivunt, et Terrestres Angeli jure dici
poterunt.
Documentum III. Ad hanc veram felicitatem nemo pervenire
unquam poterit, nisi strenue infistat abnegationi,
mortificationi, et suiipsius despectioni, ardentibus in Deum
defideriis, et frequentissimis orationibus, praehabita rectitudine,
ac integritate, puritate intentionis. Igitur athleta
Christi, si velis ad hunc salutis portum appellere, sequentia
totis animi viribus observare confendito. Nihil tenaci
conde possideas: nulli creaturae mente inhaereas: nullius
viri quantumvis sancti amicitiam, et familiaritatem humanitus
expetas: nam non solum quae mala sunt, sed etiam
bona huic sapientiae officiunt, si inordinate diliguntur,
vel quaruntur; nam lamina aurea oculis objecta, non
minus, quam lamina ferrea visum impedire solet. Privatum
amorem ex corde extirpato, et propriam voluntatem
deponens, Deo teipsum tradito, et se in ipsum perfecte transfundito.
Nunquam ore, vel corde, habita tui ipsius, et proprii
commodi ratione, dicas: hoc volo, hoc nelo, hoc eligo,
illud respuo: nec unquam aliquid tuum quaeras, sed omni
prorsus proprietate dejecta, spolia feipsum, et tibi ac omnibus
hujus mundi rebus ita moriaris, ae si nunquam
viveres, aut omnino mortuus esses.
Documentum IV. In omnibus honorem Dei quaerito, et id
enititor, ut ejus voluntas in omnibus impleatur, ita
ut ipsis orationibus, piisque desideriis, humilem tui ipsius
abnegationem conjungas, postulans non tuam, sed Domini
voluntatem fieri. Omnia, quae fibi prospera, vel adversa
evenerint, ad ipsam Dei voluntatem referto, de manu ejus
cuncta suscipias, credens certissime, omnia esse disposita,
ut in via salutis proficere valeas. Oblectamentis, delectationibusque
spiritus ne abutaris, te ipsum in illis quaerens,