Page:APUG 1053.djvu/28

From GATE
Revision as of 11:18, 7 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs)
This page has been proofread

Noli ergo contemnere misericordiam benignitatemque servatoris
optimi, si non vis experiri iudicem iudicis aequilissimi,
iustitiam. Theodidactus. aequissimum est, ut quae movisti,
strictissimis cordis nostri penetralibus condamus, vitamque
nostram ita instituamus, ut benignissimi Dei munera
in indignos collata cum timore et tremore recognoscamus,
eius in omnibus voluntatem exequamur, et tandem
bonorum nunquam interiturorum felicitatem, quam omnibus
se diligentibus promisit aeternum beati consequamur.

DIALOGUS II



De summi Regis Coelestis et aeterni
in orbem Terrarum adventu

Interlocutoribus, Cosmiele et Theodidacto

Theodidactus. Cum nihil in hoc mundo corda mortalium rapiat
tantum, quam ineffabilis filii Dei in mundum, adventus: dum corporeo
vestitus amictu apparuit mundo verbum illud quod omnia constituit, quod
lucem inhabitat inaccessam, carne ex utero immaculata Virginis assumptae, factus est sicut
unus ex nobis excepto peccato. Quomodo vero id factum, non invenio qui id explicet
meliorem penitioremque te mi Cosmiel. Utpote qui sine dubio unus fuisti ex coelestibus,
ibus spiritibus, qui cum hominem factum iustu aeterni Patrisque inexplicabili coelestium
potestatum hymnotu vidistis spectastits adorastis, hoc nunquam uisum, nec amplius
videndum verbi divini in vili praesepio reclinatum, inter ubera purissima virginis fugentis
admiratione maius spectulum, Cosmiel modum et rationem huius Dei cum humana
natura epithalamium quem nosse de, adeo ineffabilis est ut nos ipsi Angelici Spiritus stupore sempiterno
illud plene comprehendere non valeamus; sed humillima adoratione magnum et incomprehensum
aliud tanti operis sacramentam, perpetuo trisegio sanctus sanctus sanctus dominus Deus
Sabaoth, cum omnibus sanctis, in omnem aternitatem, inconceptibili iubili gaudio
celebremus. Quare ut ad huius magni mysterii contemplationem maiori fervoris traditione
peragendam exciteris solummodo hoc loco, tibi recitabo quae ad dignis
Deo gratias agendas; et ad cognoscendum quantum de hominis cause et cur se exinanire voluerit, aeterna Dei
clementia, disponaris. Sic autem se res habet.