Page:APUG 1053.djvu/40

From GATE
This page has not been proofread


praesepeia vagiit.
Quod ubi conspexit senior Joseph, non remansit in eo spiritus, remque alta mente repentans,
admiratus est divini consilii altitudinem imperscrutabilem, et uias eius in investigabiles, et iudicia
eius extimuit, uidensque incommutabilem, et imcomprehensibilem divinitatem sub involucro carnis,
et carnis involucrum sub pannorum involucro, et pannorum involucrum sub segmine faeni, consideravit
in spiritu divinarum rerum supereminensem celsitudinem, et agnovit inacessibile lumen
non posse nobis aliter apparero, quam varietate velaminum circumvelatum. Vidit ibi totam
mundi magnificientiam, es rerum temporalium opulentiam sub pedibus pauperus Dei stractasse et
agnovit praecissiorem esse humilem paupertatem, regum opibus, atque superbia, viditque ibi pauperes
factos Reges, et honorificentius iacere in palea, quam divites in purpura. Vidit divitias
putrefactas, aurumque aeruginatum, et decoloratum argentum, paupertatem autem factam Dominam
rerum, totiusque orbis sibi possessionem vendicasse, Regnumque tranquillitatis adeptam
et usque ad regna coelorum provectam: Vidit non esse gloriosum palatia ingentia, et secta laqueata,
et parietes pictos, et sellas aureas, et lectulos sericos habere, sed honorificum esse his
omnibus voluntaria paupertate carere: Vidit ibi algas palustres, et foenum terrae in auream
migrasse rationem et saxeum tuguriolum margaritis praeciosissimis contectum, et fulgentibus
lapillis conspersum, vileque pavimentum Aratum auro mundissimo, et grandibus smaragdis. Vidit
pauperculum nudum omnium possessorem omnia possidere et magnitudine animi nulla re
indigere. Et benedixit Deum, qui exaltat humiles, et esurientes implet bonis, et divites, et superbos
dimittit inanes. Atque haec sunt, quae toto missandudacte de incomprehensibili Regis aeterni in
explicanda dusci.
De studio meditationis erga Domini Jesu Christi passionem, et mortem habendae.
Historiam passionis Domini nostri Jesu Christi, de qua supera toties mentio habita est, plenius enarrare,
prosit gesta fuit, consulto reliquimus, illam enim omnes Euangelistae accuratissime, quantum
satis fuit conscripserunt, ubi videri potest.
Nunc autem concludendo, hoc tantum a nobis dicendum est, ut unusquisque, qui Christum crucifixum
sequitur, tollat eam, et saepius in corde abscondita crucis mysteria revolvat. Mors enim Christi
profunda mente meditata, et alto corde retenta animae nostrae vita est, habetque ingentem,
et inaestimabilem thesaurum in mente, qui passionem Christi habet in corde. Quapropter quotquot
Domino servierunt, omnes semper Christi passionem prae oculis mentis perspectam habuerunt. Ipse
autem Jesus Christus selans honorem, et reverentiam, quam Passioni suae, et morti haberi uoluit,
fertur in visione quadam B. Angelae de Fulgineo revelasse, quod omnes illi, qui pie credendo,
et vigilando ad passionem eius, amplectuntur dolores mortis, et afflictionis, quas pertulit, ab
ipso particulariter diliguntur ut filii, et colligunt fructus amoris, ita ut quasi ex testimonic, et
iure hereditans divitias hereditatis coelestis sit consequuturus is, qui in memoria, et mente sua
fixam, et expressam perpetuo portavit mortem, et passionem ipsius, in quo stat vita, et salus nostra.
Sancta quoque Brigitta probatae devotionis mulier, asserebat sibi innotuisse pretiosum monile, quod
animam ornat, esse Christi passionem quam ita prae oculis unusquisque habere deberet, ac si propriis oculis,
viderent Christum se praesente illusum, et contemptum, et se vidente flagellatum et aeque ae tunc