Page:APUG 1053.djvu/41

From GATE
Revision as of 13:30, 5 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs)
This page has not been proofread


illum fundentem sanguinem conspiceret, et in Cruce pendentem emittere spiritum:
Quidam autem servus Dei cum diutius se in meditando passionem Domini ex eoruisset, modo tanquam
a Prophetis annuntiatam, modo tanquam in novo testamento completam, et modo in martyribus, et
poenitentibus viris initatione expressam, quidquid legebat, ei studio comprehendebat, referebat ad
illam. quapropter in hac sancta exercitatione tam stricto nexu se Deo suo devinxit, ut ibidem
sentiret se rapi vehementius ad amandum, cum tanta illuminatione, ut multa Dei arcana sibi tunc
revelata fuerint, et de peccatorum suorum remissione, et de propria salute certior factus.
Idemque Dei servus, qui quanta poterat animi propensione, Christi passionem meditabatur, asserebit
audacter se didicisse, quod quicumque quandoque in die, et quandoque in nocte, se in misteriis Dominicae
passionis contemplandis perseverando exercuisset, infrascriptas gratias, et privilegia, atque
favores divinos esset consecuturus.
Primo quidem hac pia mediatione, peccatorum suorum remissionem, pro quibus Christus crucifixus
fuit, consequeter.
Secundo fore, ut certam quandam fiduciam in corde reciperet, qua ingruentibus tentationibus
resistere posset.
Tertio, virtutem quamdam susciperet, qua ardua virtutis opera perficere posset.
Quarto, si ita meditando perseveraret, gratiam semper in corde suo multiplicaret.
Quinto sicut cor suum haberet, passionem meditando Christum proximum: ita ipse haberet Christum
in eo adiuvando coniunctum, ut ad eo non separaretur.
Sexto, ex illa meditatione exardesceret ignis, in cuius lumine multa divina mysteria sibi revelata
videret.
Septimo, quotidie ita meditando, magis, magisque in praesenti vita proficeret.
Octano, hoc modo sibi Deum propitium redderet, ut q si quid in nomine Christi peteret, fieret sibi.
Nono, per hanc salutis nostrae commemorationem in morte eius assequeretur lumen quoddam, per quod
obtentae salvationis cognitionem haberet, assistente Domino nostro Iesu Christo, et pugnante pro eo
contra invisibiles salutis hostes.
Has quidem gratias, et favores inaestimabiles ex Dominicae passionis assidua, et quotidiana meditantione
provenientes, si quis consequi inparet, omnes autem corpore debimus, dixit supradictus, accedat, et experiatur,
nihil enim expertum fuisse nocebit, imo lucra preciosissima absque dubio comparabit sibi: post
enim bonas cogitationes certus, et mirificus semper consequitur fructus.

Exhortatio ad Domini passionem, et mortem considerandam

Creator, et Dominus omnium rerum Christus Iesus post inusitatum sacrae Virginis partum, post adorata
Magorum confessione cunabula, et post multiplicem docrinam Coelestis eloquiis, et variarum curationem
medelas imperio verbi potentis effectas peractas dispensationem dispensationem omnium sacramentorum, omniumque
virtutum salutifera passione consummata nihil aliud intendit nisi ut imitationes in cruce passtenda obtineant Christianae igitur spei dilecissimi, vera ratio, et principalis
causa crux Christi est, quae licet Iudaeis sit scandalum, generibus autem stultitia nobis tamen Dei virtus
est, Deique sapientia. Unde summum hoc, et potentissimum divinae misericordiae sacramentum semper
quidem in cordibus nostris cum tota sui dignitate retinendum est, sed nunc vivaciorem animi sensum,