sui, quaque porverunt ratione, dimissis auribus; palpitante poplite salutaverunt creatorem suum,
quem populus eius insipiens, et tardus corde ad credendum, non intellexit, et non potuit, ut cognosceret.
Joseph vero cum vidisset spectacula inaudita, et non amplius visa in terris, magnum Dominum tam
parvulum factum, excelsum, et altissimum, et super omnes coelos elevatum, positum subantro super palustre
faenum; adorandum a Principibus coelorum, manere inter media animalia, et rerum omnium
Dominum factum egenum, et frigore obrigescentem, admirabatur iudicia Dei, et altitudinem consiliorum
ipsius, et divinam dispensationem, animique attonitus, et tam sanctis contemplationibus impar
corruit, vultumque pallentem in utramque palmam dimisit, et haesit immobilis, deinde resumptis
viribus, animoque suspensus, incipit divinum inspicere vultum, coelestemque lucem; et ferre
non potest potens sanctum puerum frigore pressum, accenso igne, et calente lino tremulas planulas
fovet.
Virgo autem Maria quanquam altissimis intenta cogitationibus, maternum tamen officium non deserit, sed teneri infantis mollia viscera compostit, gremio aptat, fovet sinu, et pannis involvit, et alligat,
et manus pedesque, et crura Aricta cingit fascia. Decor animarum pannis involvitur.
In quantum exinanitus est ille singulariter dives, et solus sibi sufficiens, ut qui coelos luce
induerit, pannis involutus sit! Quantum exinanitus erat omnipotens in teneris infantiae annis,
et membris etiam sui impotens? Quantum exinanitum erat illud Angelorum ineffabile gaudium,
cum in cunis vagiret, a primi parentis aerumnam, et aerumnae causam defleret?
Deinde Beatissima Virgo, et Dei Mater gloriosissima, repleta scientia Domini, rapitur rursus supra
se, menteque sursum erigitur, et in altissima contemplatione defigitur, et conversa ad Patrem Deum
toto corde vocem gratiarum, et laudis auditam facit in excelso, et thus suavissimum orationis suae
Domino adolet.
Moxque conversit intuitum in puerum suum, et videt intenta genitae carnis fulgorem fulgentissimum,
et splendorem sole pulchriorem, ignemque divinum non comburentem, sed vivificantem:
Miratur se Virginem, Miratur se Matrem, Matremque Dei vivi. Auditque infantem
(sic enim contemplari licet) in susurro levis aurae loquentem: Ecce elegi te ex omni
carne, et inter omnes mulieres te benedixi. Noli timere lactare, quem meruisti portare.
Tum illa: Mi parvule, fili mi, quid igitur: te ne lacte nutriam? an vero ut Deum colam?
Tibine obsequium praestabo, ut mater, an ut ancilla cultum adorationis impendam? Te ne, ut
filium amplectar? an supplex Deum invocabo? Tibine hoc porrigam? an offeram thymiama?
adorabo te? offeram tibi sacrificium laudis? Oravit cor meam ignis ardens, amor flagrans:
thus suave, affectus aestuans, et victima plurima sunt oscula multiplicia, fili amor, fili dulcior
super mel, et favum, converte ad me faciem tuam, et nuribus loquacibus, et blandulis ocellis redde
mihi laetitiam nativitatis tuae. O nate pulcherrime, o Nate Deo, nate ex visceribus
meis, amabilis, spectabilis, fulgide, blandule, lepidule, me sic amore torques? me tanto incentio
flagras?
O pulcherrima Dei proles, dulcissime rerum, et dulce decus matris, vita, cordis mei, et pars
Page:APUG 1053.djvu/38
From GATE
Revision as of 12:02, 5 June 2024 by Michael Canady (talk | contribs)
This page has not been proofread