Page:APUG 1053.djvu/27

From GATE
This page has been proofread

tanta maiestas adeo se deiecerit adeo ineffabili sua humilitate
vilissimae creaturae causa quas exinanit grati in nihilum redigi voluerit, soliusque
charitatis impulsu ignominiosissimum crucis tormentum
subire nullis hominum suppliciis ab origine Mundi
exanthlatis comparandum. Iam enim vero meae me pudet ita.
Cosmiel. Recte sentis. ama itaque amorem illius, qui amore
tui amoris descendit in uterum Virginis, et amorem suum
amori tuo copulavit, humiliando te se, sublimando te,
coniungendo lumen aeternitatis suae limo mortalitatis
tuae. Ecce tibi quanta tribuit Dominus et quanta retribuit,
ut prorsus merito tuus deficiat spiritus in tantorum
consideratione beneficiorum. Ne ingratus itaque
sis tanta gratitudini, gratias ei age quotidie et omni
tempore, et tantae gratiae amoris vices repende, et plus
quam gratuita miserationi, quae tantis beneficiis obruerit
non modo immeritos, sed nimium male meritos ingratissimosque.
Theodidactus. O dulcissimam reconciliationem, O satisfactionem
suavissimam, O reconciliationem dignationem vobis Angelicis etiam vere facilem am
sed, vere difficilem et atrocem quam nobis vita pariter et morte sua ex amore
coemit adimplevit; utpote cuius livore sancti sumus, cuius
sanguine redempti, cuius meritis Deo reconciliati, cuius
humilitate humanae naturae dignitas usque ad ipsum
altissimi Dei solium evecta fuit. Cosmiel. Verissima sunt quae
eructas. Sed hoc cum primis et tibi, et omni perfectionis studio
avido attendendum, ne ulla benignissimum Dominum
voluntaria peccati contaminatione irrites: quanto enim
modo facilior, et ad condonandum promptior, tanto postea
erit difficilior et iustitiae suae sic exigente ratione inflexibilisor;
et quemadmodum nemo modo est, qui cum velit,
reconciliari non possit, ita paulo post nemo sit, qui cum
velit, possit: benignitatem enim ultra omnem spem aestimationemque
mirabilem, iudicii pari pacto consequetur
formidanda districtio; uti prius ad ignoscendum, ita postea
ad ulciscendum rigidissimus et ad flectendum impotens.