Page:APUG 1053.djvu/8

From GATE
Revision as of 08:36, 7 June 2024 by Jane Hahn (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

amoris ad animae meae profectum addiscam; non dubito,
quin pro divina illa tua, qua polles, facundia ita animum
meum sis exaincitaturusut deinde penitius penitiusque in divino
beneplacito conquiescam. Cosmiel. Beneficiorum divinorum
magnitudinem admirari satis non posse, haud Deo ingratum
esse, certo tibi persuadeas, dummodo absit curiosior intellectus
circa ea, quae in divinarum rerum inquisitione terminos
suos habeat, indagatio; procedit enim hoc ex amore reverentiali
Conditoris; amore autem ex boni illius infiniti
desiderio, quod tantopere appetimus, et cuius partipes
nos fieri anxie quaerimus, admiratio, stupor et extasis nascitur;
quae omnia, uti dixi, Deo grata sunt, dummodo praesumptio
et curiositas absint, utpote quae Deo displicent, et
ex occulto et periculoso philautias affectu originem ducant.
Theodidactus. Absit a me tantum scandalum; absit a me omnis
inconsulta curiositatis praecipitantia. Sed haec ex eo capite
dicta velim, quod considerans infinitam Dei maiestatem
tantopere hominum amore humiliatam, primam tanti amoris
radicem et incitamentum nosse cuperem, ut deinde abdicatis
me rebus omnibus, quae sensibus patent, in tanto
dulcedinis abysso absorberi queam. Cosmiel. Agedum mi
Theodidacte, dum video tuum in Conditorem tuum Redemptoremque
infinitis Mundi cupediis longe dulcissimumorem, humili
mentis affectu iunctum amorem. Quaecunque ad Dei honorem
animaeque tuae profectum salutemque conferre poterunt
quantum humanae conditionis fragilitas capere permittet,
aperiam, ab ovo rem orditurus.
Sciendum itaque, quod cum, uti supra quoque indigitavimus,
Dei bonitas sit infinita et immensa; omnis autem
bonitas tanto sit magis diffusiva sui, quanto est nobilior,
excellentior et perfectior; et quemadmodum illa, ut
ita dicam, intrinsecis divinitatis suae terminis contineri
nescit sit, ita ab aeterno illam creatae naturae communicare
constituit, ut hoc pacto esset creatura intellectus
et rationis capax, quae post tantae bonitatis participationem,
eum admiraretur, admiratum sedulo et indefessa mente inquireret