Page:APUG 1053.djvu/25

From GATE
This page has not been proofread

ipso in esse divino, summo, infinito et immutabili concordans.
Vides itaque quomodo in assumptione naturae humanae
cum omni creatura conveniente, Deus factus
sit omnia in omnibus, cum omnibus communicet, omnia
intra se complicet, cum ineffabili totius universi complemento
et maxima perfectionis plenitudine, adeoque
Deus vere per θεοσάρχωσιν Ens corporeum, vegetativum,
sensitivum, rationale, intellectuale, divinum omnes
in se naturae creatae tam visibilis quam invisibilis
gradus complicet. Contra vero homo post corporeae naturae
gradus et proprias sibi inditas facultates, etiam
Deus et Angelus per admirandam hanc Theomorphosin ανθρωπο-θεομόρφασον, dici iure suo possit; quo nihil mirabilius, nihil excellentius,
altiusque dici aut excogitare potest. Theodidactus.
Annon Deus aequa facilitate Angelicae se naturae
unire potuisset? Cosmiel. Quin imo; sed id perfectioni
universi non erat conveniens; nam hoc pacto
relicta natura corporea in natura solummdo intellectuali
perstitisset, quod altissimis Dei finibus maxime
erat inconveniens; humanam itaque naturam
ut assumeret magis expediebat. Erat et aliud huius
sui decreti incitamentum; cum enim homines ex corpore
et spiritu constituti, sensuum impedimento
distracti, Deum abstractissimum, et ab omnibus sensibilium
phantasmatam spectris semoti seimum nec
sensibus, nec mente attingere possent, ac proinde
totus Mundus paulatim ob invisibilem et inconceptibilem
Dei naturam, in gravissimos idololatriae errores
incideret, unoquoque id sibi ex sensibilibus creaturis
pro Deo assumendo, quod ipsi nobilius, melius
et excellentius videbatur, cum ingenti et animarum
iactura et divini cultus gloriaeque praeiudicio. Ne
itaque homines divinam bonitatem quasi se insensibili
sua natura ab hominum notitia, subtraxisse completat temporum
mensura Deus ex se aeternus, immensus, nullisque sensibus