Page:APUG 1053.djvu/21

From GATE
This page has been proofread


in sua Apocalipsi; nam Angeli electi a Deo, sublimiter
de eo sentientes, ad eius gloriam afficiebantur, et pro tradita
sibi facultates fideliter nitebantur. Angeli contra
reprobi de sublimitate naturae suae superbientes, ex nimio
propriae naturae affectu in contrarium Angelis electis ferebantur,
naturam gratiae praeferendam persuadere conantes;
unde cum gratiae per naturam resistere minime valerent,
draco ille magnus in perpetuae damnationis barathrum
una cum asseclis praecipitatus; non est eorum amplius
locus inventus in coelo; qui enim dixerat in corde
suo, in coelum ascendam, super astra coeli exaltabo solium
meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
similis ero altissimo: ecce in infimum Mundi locum praecipitatus,
omni gratiae et gloriae decore privatus, aeternum
a facie Dei proscriptus exulat. Quomodo cecidisti
qui mane oriebaris ut lucifer? Hoc peracto electi Dei
Angeli statim in gratias confirmati, et ad apertam beatissimae
visionis gloriam, ex fide in adventu filii Dei in
carne eiusque meritis admissi aeternam felicitatem
consecuti sunt. Theodidactus. Et quomodo meritum Christi
tum Angelis valere potuit, cum Christus nondum
meruerat? Cosmiel. Eo prorsus modo et ratione valebat,
qua hominibus ante Christi adventum, qui in fide eius
qui necdum venerat, salutem consequebantur; Tanta
siquidem vis est mortis Christi qua ad sanitatem et
remedium non solum praesentis et futuri, sed etiam praeteritorum
seculorum, ut est non solum humano huic ordini,
sed et coelestibus virtutibus sufficiat. Theodidactus. Iam
rogo, exponas mihi, quomodo Angeli electi, cum numquam
peccassent, beatitudinem meritis Christi obtinuisse
dici possint! Cosmiel. Quia iisdem Christi meritis homines
peccatores a peccatis sunt fuerunt absoluti, et Angeli, ne
peccarent praeservati; nam ut recte Sanctus Iohannes, et
ipsi videlicet Angeli electi, vicerunt Draconem in sanguine
Agni, non propriis viribus, sed merito Christi, quod completum