f. 4r
sterum [posterum] ei debite servire. Benedictus sis mi Domine in aeternum de tanto tunc mihi, tunc[1] praestito beneficio, dum me voluisti extrahere a carne, et mea tunc[2] corrupta natura, spirituique contraria, et trahere[3] in cognitionem et sentimentum tuae divinae[4] Maiestatis[5].
Venit Parisios Galiae. Anno .1525. aetatis autem meae .19.[6] exiens a patria, veni Parisios recordare omnia[7] mea spiritualium calcarium, quibus Calcaria spatio scrupuli quibus uexabatur ut quaereret Creatorem. iam dominus tuam conscientiam in sui amorem[8] instimulabat[9] scrupulis scilicet[10] quibusdam et conscientiae remorsibus, quibus incipiebat te demum[11] vexare, ut sic quereres creatorem tuum si sapuisses[12] sine quibus nec te forte potuisset Ignatius penetrare, nec tu[13] auxilium ab eo quesivisses[14], ut postea evenit.
Anno .1529. aetatis autem meae 23[15], decima[16] die Januarii creatus sum Bacalaureus et post Pascha licentiatus sub magistro Joanne Doctore, nunc[17] in medicina det mihi bonitas
_______________
- ↑ tunc mihi tunc] mihi tunc MF
- ↑ tunc] tam MF
- ↑ trahere] ad ascendendum MF
- ↑ divinae] om. MF
- ↑ Maiestatis] add. Santorumque [meorum] peccatorum, tam infima MF
- ↑ 19] xix MF
- ↑ omnia] o anima MF
- ↑ amorem] timore MF
- ↑ instimulabat] stimulant MF
- ↑ scilicet] videlicet MF
- ↑ demum] daemon MF
- ↑ sapuisses] add. et MF
- ↑ tu] add. ab eo MF
- ↑ quesiuisses] quaesisses MF
- ↑ 23] 24 MF [p. 493]
- ↑ decima] 10 MF
- ↑ nunc] nomine Penna MF