Page:FC 1042.djvu/446

From GATE
Revision as of 18:32, 16 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 215v



ex eo quod si[1] magni Reges sese Christo subiecerint, iustum fuerit idem sperare de ge bibus[a] + + +[2] aequalibus aut etiam de[3] maioribus, et multo magis de[4] minoribus. Pridie Dominicae infra octavam[5] Epiphaniae, dum audirem confessiones, ego consideravi quemadmodum Confessor, non solum debet[6] habere curam illius[7] animae, quae se ei submictit erudiendam[8], corrigendam, et purificandam[9], sed etiam curare, ut provisio aliqua, et favor per poenitentes perveniat verbi gratia, ad defunctos, ad peccatores, ad caeterosque[10] in corporali, sive spirituali necessitate esse possint[11] talibus namque facile per orationes et memorias pietatis, atque[12] elemosinas poenitentium succurrere[13] potest. Sit igitur Confessarius[14] quidam bonus, ac fidelis dispensator[15] aestimans plurimum quod[16] subiiciantur tam multae, et tam[17] divites poenitentium voluntates, et quasi thesauri ad plurima sufficientes etc.[18] Dominica infra octavas Epiphaniae dum legitur[19]
_______________

  1. de] sequitur textus illegibilis

_______________

  1. si] add. tam MF
  2. + + +] caeteris MF
  3. de] om. MF
  4. de] a MF
  5. octavam] octavas MF
  6. debet] debeat MF
  7. illius] eius MF
  8. erudiendam] add. corripiendam MF
  9. purificandam] perficiendam MF
  10. caeterosque] add. quicumque MF
  11. possint] possunt MF
  12. atque] ac MF
  13. succurrere] succurri MF
  14. Confessarius] add. procurator MF
  15. dispensator] dispensatorque MF
  16. quod] add. sibi MF
  17. et tam] tamque MF
  18. etc.] om. MF [p. 669]
  19. dum legitur] om. MF