Page:FC 1042.djvu/387

From GATE
Revision as of 15:54, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 186r



plus iuvat laetitia ipsa laetitia cui etiam aliquid vanitatis spiritualis superveniat, quam ipsa tristitia cui aliquid frustraneae Perturbationis est permixtum quae quidem perturbatio solet exitum[1] suum habere a spiritu malo[2] licet in bono Spiritu[3] soleat terminari in spirit malum[a] sicut laetitia contraria solet quidem ortum habere per spiritum bonum et saepe terminari in spiritum malum. Sicut enim bonus spiritus solet ex tristitiis sumere argumenta trahendi nos ad id quod solidum est bonum ut nos vere consoletur annihilata tristitia[4] ita quoque solet inimicus sumere occasionem ex laetitiis ut nos ad vanum gaudium deducat ex quo postea sequatur tristitia. Caveantur igitur id est observentur extrema horum excessuum, sive principia sive fines, ut cognoscantur Spiritus suggestores et promotores, et terminatores talium motuum animarum[5], atque impressionum spiritualium.

In die Ascensionis mihi contingit quidam bonus
_______________

  1. terminari] sequitur in spirit malum, sed eras.

_______________

  1. exitum] ortum MF
  2. spiritu malo] malo spiritu MF
  3. bono Spiritu] bonum spiritum MF
  4. tristitia] falsa aut vana laetitia MF
  5. animarum] animae MF [p. 641]