Page:FC 1042.djvu/376

From GATE
Revision as of 13:51, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 180v



tidie [quotidie] nos indigere novis cognitionibus, et novis[1] affectibus, circa proximorum nostrorum utilitatem, ac necessitatem spiritualem, et etiam corporalem, ex omnibus autem resultat perfectio nostra, licet nos non debeamus ex illis praetendere ipsam nostram perfectionem, sed potius hanc desiderare, et hanc ordinare ad ipsum Deum, et propter Deum ad ipsum proximum. Sed quoniam in nostra ipsorum perfectione necessario includitur exploratio[2] veteris hominis, et non solum indumenta novi hominis, ideo velimus, nolimus (quia expedit) habendae erunt tentationes, et stimuli in spiritu, et in carne, et non solum tentationes illae, et illi stimuli, qui nos excitant et adigunt ad ea quae sunt virtutum, et pacis, sed etiam, quae sunt ad mortem, et ad peccata alioquin nesciremus videre arenam nostram, super quam aedificare nos contingeret Christo

_______________

  1. novis] add. ac renovatis MF [p. 636]
  2. exploratio] expoliatio MF