Page:FC 1042.djvu/357

From GATE
Revision as of 10:24, 10 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 171r



cati [glorificati], et[1] ad hoc ut peterem quasdam dotes pro spiritu meo, scilicet, quod per gratiam fieret, ut ego ad omnia opera bona facienda, et mala tolleranda, sim post hac[2] magis agilis, magis subtilis, magis illuminatus, et[3] clarus, et minus sensitiuus malorum quod est fieri impassibiis[4].

In 2a feria Paschae post dictum matutinum, ego incidi in meam iam diu solitam crucem, quae est Tristitiam triplici de causa. tristari triplici de[5] causa. Prima quidem, quod[6] non sentiam, (pro ut desiderarem[7]), signa divinae dilectionis erga me. 2a, quod sentiam signa veteris Adae in me ipso plusquam optarem. 3a, quod non possim facere fructum, quem cupio circa proximorum salutem, in iis[8] enim tribus fere concluduntur omnes afflictiones spiritus mei, proinde quod crediderim ex his esse crucem meam. Hoc igitur die dum istud

_______________

  1. et] om. MF
  2. post hac] postea MF
  3. et] ac MF
  4. impassibilis] impassibile MF
  5. de] ex MF
  6. quod] quia MF
  7. desiderarem] desiderem MF
  8. iis] his MF [p. 628]