Page:APUG 0385-B.pdf/68

From GATE
Revision as of 18:55, 15 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


sensu.poterant enim intelligi proprie, ut suonabant
et hoc videbatur ei non esseintendum a Deo
poterant etiam intelligi mystice. at quando Deus ex
plicuit, proprie intelligi simpliciter credidit, et
hoc dicit Paulus rom. 4.
cap. 18
v. 20 descendam et videbo. hinx deducit R. Levi
gersonides Deus non scire futura contingentia.
At quando scivit Abraham praecepturum filiis suis,
ut recte viverent, et propterea quando scivit, illos
facturos iustitiam, et iudicium, quomodo loquitur scriptu
ra more humano.
cap. 19
v. 7 An peccavit loth. Ambrosius liber 1 de Abraham c. 6 et Chrisostomos
in hunc locum laudant factum Loth et verum est, quia author
esse voluit sodomitis ut ex duobus malis eligerent
minus. Augustinus liber contra mendacium cap. 9 dicit pecasse
Loth, quia non debuit suadere minus malum sodomitis cum
iniuria filiarum suarum, quas defendere, non prostituere debuit.
excusat tamen Augustinus Loth, quod perturbato animo id fecerit.