Page:FC 1042.djvu/498

From GATE
Revision as of 13:55, 25 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 241v



Operam dare ut quis non audeat coram nobis peccare etc. manifestis signis suam, vel doctrinam, vel pietatem non liceat caeteris suam ostendere foeditatem. Tu operam dato, ut ne vel quis apud te, vel coram te, audeat effundere proposita sui mali spiritus ad peccandum etc.[1]

In festo Ascensionis Domini dum venisset in mentem dictum illud Apostoli Pauli: "Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus[2], sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus[3]"[I], multa mihi occurrebant[4] ad appetendam[5] spiritualis ascensio ad virum perfectum etc. spiritualem ascensionem de puero[6] ad virum perfectum, de iacente in infirmis[7] sentimentis[8] ad eum cuius conversatio sit in coelis. Orabam ut iam nihil esset in meorum[9], quae[10] transeunt, aeternorum vero cresceret aestimatio et valor, optabam posthac minus tangi ab his, quae oculis carnalibus vident[11], sicque elevari secundum omnes sensus mentis, ut spiritualia
_______________

  1. 1Cor 13,11

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. parvulus] add. sentiebam ut parvulus MF
  3. cogitabam ut parvulus] om. MF
  4. occurrebant] occurrerunt MF
  5. appetendam] appetendum MF
  6. puero] add. scilicet MF
  7. infirmis] infimis MF
  8. sentimentis] add. et saporibus MF
  9. meorum] me [eorum] MF
  10. quae] quaecumque MF
  11. vident] videntur MF