f. 215r
visitatio eis et
toto[1]
mundo cooperata fuerit, per aliam igitur viam merito reversi in regionem suam dicuntur.
Hic ego sensi quandam in
animam meam[2]
difficultatem, et
duritiam[3],
qua prohibebar a gaudio, et devotione tam sanctae et sublimis sollemnitatis, super qua re tale habui responsum in meipso:
Dies est trium Regum, et adorationis veri Regis.
Patere igitur hanc difficultatem, et gravamen, sciens, quod sic melius
videbis[4],
num sis Rex tui nec ne.
Parum
est enim[5]
regere se ipsum, ac vincere, cum iuxta Christum per devotion[em] positi
sumus[6],
vera autem victoria, et verum
Regnum[7],
et[8]
potens magis cognoscitur cum abesse videtur Rex noster, qui bella nostra pro nobis gerere solet donec reges nos ipsos effecerit.
Dum dicitur:
"Omnes de Sabba venient, et omnes
Reges[9]
servient ei"[I]
ex abundantia bonae spei Prophetarum et Spiritus qui in ipsis loquebatur, accipiendum est, qui vult omnes homines salvos fieri et omnibus mediatorem sufficientem atque media dedit. Potest quoque intelligi
_______________
- ↑ cf. Is 60,6; Ps 71,10-11
_______________