Page:FC 1042.djvu/401

From GATE
Revision as of 10:44, 13 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 193r



substantiali aut accidentali simpliciter vel compositive. Hic habui quemdam discursum circa ordinem qui est a rebus imperfectioribus ad perfectiores in quo ordine occurrebant. Primo omnia accidentia, quorum perfectio ex subiectis quibus adherere nata sunt colligi et etiam ordinari potest, 2o occurrebat materia rerum corporalium, 3o formae substantiales inanimatarum[1] corruptibilium. 4o formae Coelorum, 5o formae animatorum corruptibilium[2], et[3] plantarum, et Brutorum animalium, 6o composita inanimata, et etiam vegetabilia corruptibilia. 7o composita Coelestia id est Coeli corporales, 8o animalia Bruta, 9o animal rationale[4] id est homo ipse[5] Xo[6] Angelus, post haec omnia, et[7] super omnia Deus semper Benedictus[8] Pater, Filius, et Spiritus Sanctus tres in personis, et unum in substantia omnibus modis perfectissima.

Feria 3a post Festum Sanctissimae Trinitatis pro officio Matutino ego sensi quandam gratiam, quam

_______________

  1. inanimatarum] inanimatorum> MF
  2. corruptibilium] corruptibiles MF
  3. et] ut MF
  4. animal rationale] anima rationalis MF
  5. id ... ipse] om. MF
  6. xo] add. homo ipse; undecimo MF
  7. et] id est MF
  8. semper Benedictus] superbenedictus MF