Page:FC 1042.djvu/376

From GATE
Revision as of 22:05, 2 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 180v



nos indigere nouis cognitionibus, et nouis[1] affectibus, circa proximorum nostrorum utilitatem ac necessitatem spiritualem, et etiam corporalem, ex omnibus autem resultat perfectio nostra, licet nos non debeamus ex illis praetendere ipsam nostram perfectionem, sed potius hanc desiderare, et hanc ordinare ad ipsum Deum, et propter Deum ad ipsum proximum. Sed quoniam in nostra ipsorum perfectione necessario includitur exploratio[2] ueteris hominis, et non solum indumenta noui hominis, ideo uelimus, nolimus (quia expedit) habendae erunt tentationes, et stimuli in spiritu, et in carne, et non solum tentationes illae, et illi stimuli, qui nos excitant et adigunt ad ea quae sunt uirtutum, et pacis, sed etiam quae sunt ad mortem, et ad peccata alioquin nesciremus uidere arenam nostram, super quam aedificare nos contingeret Christo

_______________

  1. nouis] add. ac renouatis MF [p. 636]
  2. exploratio] expoliatio MF