Page:FC 1042.djvu/162

From GATE
Revision as of 06:39, 2 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 73v


Christum accipere formam panis ad reformanda corpora. volebat accipere officium panis et uini materialis et horum[1] formam ad cibandas[2] animas nostras et corpora reformanda ad meliorem essentiam quam[3] non potest caussare panis materialis aut vinum.

In die Sancti Aegidij Ab[b]atis§ postquam fecissem paruam adhortationem coram quosdam[4] qui erant communicaturi et postquam absoluissem missam datus est mihi magnus spiritus in desiderio praedicandi sicut et prius plurius euenerat[5]. inspiratio de praedicatione in Germania. Ideoque tunc proposui firmius quam hactenus in Germaniam[6] dare[7] operam omnem ut possim praedicare uel legerem[8] magnum enim incommodum alioquin[9] nasciturum ex tanta et tam diuturna taciturnitate sensi etiam tunc quae[10] oportet[11] melius


_______________

  1. horum] eorum MF
  2. cibandas] cibandum MF
  3. quam] quae MF
  4. quosdam] quibusdam MF
  5. prius ... euenerat] [h]actenus frequenter MF [p. 548]
  6. Germaniam] Germania MF
  7. dare] me daturum esse MF
  8. legerem] legere MF
  9. alioquin] alioqui MF
  10. quae] quod MF
  11. oportet] oporteat MF