This page has been proofread
f. 44r
habet ad nos parumper (qui psaltare[a] non valemus) ad perfectionem suae notitiae ducendas[1], quam tot genera timoris meroris, et odii praecedere debent super his omnibus infirmis creaturis in quibus non est pax, quamuis[2] sint media ad extendendum[3] ad amorem Dei, et in eo omnino ingressu[4] gaudere, quia ingrediens homo ad ipsum[5] ingreditur, et egreditur, et pascua inuenit intus, et foris, ita ut etiam reuerti possit inuenta hac uia per aliam[6] quae ab amore incipit in regionem suam, ad[b] quam[7] per uiam timoris[8] multorum periculorum uenerat, et peruenerat ad acquirendum Dei Summi amorem ante quem amorem non poterat nisi ascendere, et sursum aspicere. Vbi autem
_______________
- ↑ saltare] esaltare ante corr.
- ↑ ad] bis
_______________