f. 236r
et a consortio laudantium Deum, sit
separanda[1].
lucra reponere in eo quod est quotidie mori etc.
Utinam posthac sciam lucra mea reponere in eo quod est quotidie mori, ut Christus
mihi sit[2]
vivere, et vita, salus, et pax, atque gaudium
etc.[3]
Vix homo intellexit[4], qualiter se habuerit Deus erga se in omnibus operibus suis, ut[5] puta in creatione in redemptione, et in glorificatione vix unquam, aut raro admodum hoc respicit homo, et tamen in rebus humanis vix est quisquam, qui in omnibus omnium[6] hominum operibus non intueatur se ipsum; id est qui non consideret quis respectus ipsius, ut[7] memoria, atque voluntas in illis habeatur. nolle ab hominibus respici etc. Respice igitur illum, qui te in omnibus operibus[8] respicit, et desine velle ab hominibus respici in tuis actionibus.
Nunc, et deinceps cognoscemus refrigescere multorum charitatem, quia pauci admodum sunt, qui operibus misericordiae, spiritualibus gratis dent operam, aut
qui ipsis[9]
animum applicent eo modo, quem describit Paulus
_______________