Page:FC 1042.djvu/486

From GATE
Revision as of 11:00, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 235v



ad columnam ipsum ligauerit flagellandum, qui per ipsum in columna ignis aliquando fuerat illuminatus, qui[1] aceto ipsum putauerit[2], qui ab eodem aquam de petra ad[3] potum acceperat in deserto, etc. Omnia autem in me dicta aperte[4] intelligebam.

In die Resurrectionis Domini factum est, ut non nihil inciperem a me ipso ad Christum assurgere, ut in ipso cupiam, et gaudeam esse repositas causas mearum consolationum. Hactenus enim[5] nimium, et attristatus[6] sum, et laetatus ex his, quae in me ipso sensi, siue bona, siue mala. aestimare nos ex praetio redemptionis etc. Utinam posthac melius uideam me ipsum, estimemque ex pretio redemptionis meae, non[7] ex operibus, et transmutationibus meis accidentarijs. Utinam ad hoc possem[8] assurgere, ut magis timeam perdi ex eo quod emptus fuerim pretioso sanguine Christi, quam ex eo quod periculum sit, ne anima mea (ut mea est) poenas infernales patiatur

_______________

  1. qui] quod MF
  2. putauerit] potauerit MF
  3. ad] in MF
  4. aperte] aperta MF [p. 688]
  5. enim] etenim MF
  6. attristatus] tristatus MF
  7. non] quam MF
  8. possem] possim MF