Page:FC 1042.djvu/485

From GATE
Revision as of 10:32, 31 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 235r



id est[1] si maxime quis ei uniatur, maxime fiet, ut opera eius taliter facta, abundantiorem benedictionem recipiant ex eo[2] iuxta quem sunt facta. mirari ex quanta uivente fiat opera etc. Non[3] admireris ergo adeo, quidnam sit, aut quantum sit opus quod uides, sed ex[4] quali, et quanta uirtute processerit. repleri magna gratia etc. Malis tu repleri gratia magna, et[5] parua operari, quam non crescere in te ipso, et infirmiter magna operari, plus durant, et plus edificant minima opera cum magna benedictione gratiae facta, quam maxima opera cum parua gratia etc.[6]

Verba illa: "Popule meus, Popule meus quid feci tibi[7]"[I], quae dicuntur, et[8] prouocantur[9] ad adorandam Christi crucem ualde me tetigerunt et penetrauerunt[10]. Sentiebam melius, quam unquam illas quaerelas Christi uidelicet, quod uinea sua sibi nimium sit facta amara, quod se derelicto Barabam petierit populus eius, qui
_______________

  1. Mich 6,3

_______________

  1. id est] ideoque MF
  2. eo] [quo] et MF
  3. Non] Ne MF
  4. ex] add. et MF
  5. et] add. magne MF
  6. etc.] om. MF
  7. tibi] add. etc. MF
  8. et] ut MF
  9. prouocantur] prouocemur MF
  10. penetrauerunt] penetrarunt MF