f. 229v
contra omnes spiritus mundi huius, et contra omnes spiritus
diuitiarum[1],
atque malitiarum.
Protegere etiam ab omni errore,
et[2]
ab omni ignorantia
mali[3],
et
etiam[4]
ab omnibus peccatis.
Honora, reuerere, et obserua Maiores tuos, maxime autem superiores,
non[5]
solum Maiores tuos, sed eos omnes, qui uel potestate, uel autoritate, uel doctrina aut uirtute, aut aetate, etc. sunt te ipso maiores.
Multi
recipiuntur[6]
adhuc qui parentes, et superiores suos amoris affectu prosequantur, item qui obediant eis, atque succurrant in necessitatibus, sed qui insuper honorent ex intimis, ac uere reuereantur pauci.
Tu ama omnes proximos tuos, et omnibus, quantum datur, benefac.
Specialiter autem erga maiores
habe[7]
affectus reuerentiae, honoris, et uerecundiae, et reliquos affectus, qui inferiores recte ordinant erga superiores, erga aequales simul,
et[8]
affectus
paternae[9]
dilectionis illis semper deferens.
Erga minores autem esto
beneuolus[10],
_______________