Page:FC 1042.djvu/433

From GATE
Revision as of 08:30, 9 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 209r



illius prioris quasi sit facere illud per discipulum[1] Sancti Augustini, et ex hoc uenit in mentem meam, et desideraui, ut quicquid unquam ego possem facere pro priore alterius[2] conuentus, esset factum tanquam per discipulum[3] primi institutoris eius ordinis, ut[4] puta Sancti Augustini, Sanctissimi[5] Francisci, Dominici, Benedicti, Bernardi, et ita de Monialibus. Si autem id fieret a me pro aliquo, ex reliquis fratribus, ut ipsum fieret et a Deo acceptaretur, tanquam si fieret per condiscipulum[6] discipuli, aut per confratrem[7] confratris[8] illius sancti. Circa generales autem talium ordinum, ego desiderabam me habere tanquam ipsi sunt[9] (prout sunt) vicarii talium Sanctorum, et quasi ipsimet sancti essent. Generales Religionum Episcopi, et alij quando habendi. Circa vero[10] episcopos quoque simile aliud[11] incidebat unde optabam habere episcopum Romanum, qui est

_______________

  1. per discipulum] pro discipulo MF
  2. alterius] alicuius MF
  3. per discipulum] pro discipulo MF
  4. ut] om. MF
  5. Sanctissimi] Sancti MF
  6. per discipulum] discipulo MF
  7. per confratrem] confratri MF
  8. confratris] discipuli MF
  9. sunt] sint MF
  10. vero] om. MF
  11. aliud] aliquid MF