Page:FC 1042.djvu/426

From GATE
Revision as of 11:36, 14 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 205v



In die octavae, dum intrassem Ecclesiam ego habui magnam devotionem accipiendo aquam benedictam, et petii a Deo Patre, ut quidquid benedictionis Sanctificationis, et virtutis habet illa aqua, mihi applicaretur in lotionem animae, et in aspersionem benedictionis, et in defensionem contra hostes meos invisibiles; dum etiam me convertissem ad Imaginem Crucifixi ad orandum Christum, ego itidem sensi quamdam vivam intelligentiam, etiam[1] Imagines repraesentativae. utilitatem Imaginum, quae ideo (ut tunc primum sensi) sunt repraesentativae personarum, quia denuo nobis praesentes ipsas faciunt. Rogavi ergo cum magna devotione Deum Patrem, ut dignaretur mihi applicare hanc gratiam praesentiae Christi, et ipsum praesentem facere menti meae iuxta hanc virtutem repraesentativuam, quam habent imagines sanctorum apud pie credentes, et[2] Catholice fideles. Idem quoque mihi confirmabatur
_______________

_______________

  1. etiam] circa MF
  2. et] ac MF