f. 182r
tiano [Diocletiano] Martirii coronam constan[t]issime adeptus fuerit.
Hic mihi datus est quidam bonus spiritus ad deplorandas varias retrocessiones,
retrospiciones[1]
et retroversiones meas, quas nunquam satis
deploraveram[2].
Coepi etiam mirari quamdam Dei erga me sive misericordiam, sive Iustitiam, quae in hoc fuit, quod aut raro, aut nunquam senserim spiritum ipsius sanctum,
me arguentem[3],
ac[4]
minantem mihi debitas poenas, aut improperantem mihi peccata mea, ac defectus,
quoniam[5]
reprehensiones, quas com[m]uniter in me ipso hactenus contra me audivi,
et[6]
sensi, fuerunt, vel per propriam conscientiam, vel per spiritum ad exercitium mihi datum.
Hic[7]
igitur mihi datum
est[8]
ex animo petere, ac velle quaerere gratiam hanc ab ipso Altissimo, quae est ut iam deinceps possem sentire verba eius,
et[9]
contritiones, quae a Spiritu ipsius
proveniunt[10]
pro
corrigendis[11]
peccatis meis.
Dicebam ad hoc: Domine
Dominus[12]
meus,
_______________