Regulae servandae circa seminationem, plantationem aliaque ad agriculturam spectantia.
Aiunt, Saturnum dominari agriculturae, ideoque eligendam constitutionem eius optimam, quando nempe est in aspectu benefico cum Iove, vel Venere, a quibus cultura terrae iuvari dicitur; & quando ipse Saturnus est bene dispositus, non retrogradus, non peregrinus, non combustus, si fieri potest, sed vel in aliqua suarum dignitatum, vel in bono aspectu Lunae, liber a radiis Martis, qui deberet esse debilis, cadens, peregrinus, combustus, nec potens. In particulari vero praescribunt sequentes regulas.
1. Seminatio fiat Luna aucta motu in Signis mobilibus , , , , vel in , , , in aspectu benefico Saturni. Et si terra sit humida, vel humidum semen injiciendum, Luna reperiatur ante coniunctionem decrescens in , , . Si vero terra sit arida, vel aridum semen, Luna sit crescente in , , aucta motu, cum dicto aspectu Saturni, quae sicut Saturnus cum Jove aut Venere sit configurata. Si terra fuerit inter humidam et aridam media, Luna reperiatur in . Sed quis agricolarum haec scit, aut servat?
2. Plantatio fiat, Luna existente coniuncta Saturno, vel in eius aspectu, libera a corpore et radiis Martis, in Signis fixis , , , cum aspectu Veneris vel Iovis benefico.
3. Plantatio arborum & vinearum, sicut et fossio fiat, ascendente Signo fixo, & Luna existente in Signis terreis , , , cum aspectu Saturni. In Signis aqueis in fausta est, ob humorum vim suffocativam.
4. Insitio arborum, et putatio fiat, Luna decrescente in … praesertim, configurata vel .
5. Hortorum cultivatio fiat, Luna in , vel in , quae sunt dignitates Saturni.
6. Agrorum cultura fiat a coniunctione Luminarium usque ad oppositionem.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/869
From GATE
Revision as of 18:12, 7 November 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread