Page:FC 1042.djvu/361

From GATE
Revision as of 08:34, 3 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 173r



fructus ueniet[1] ad gloriam arboris huius, sed potius per uiam radicis. Appone igitur ad radicem quicquid poteris, quia aliquando radix ipsa apparebit glorificata, sicut primum apparuit glorificata intra ipsam terram, dum descendit ad Inferos Christi anima, uera radix creata, quae facta est summus omnium creaturarum rationabilium fructus gloriosus, sic quod[2] conuersa[3] arbor haec, ut radix in supremum[4] uenerit, dimissis omnibus fructibus suis sub se, influens uirtutem suam a superioribus ad inferiora.

In futuris igitur bonis gloriae Dei, id est, in bonis coelestibus illud erit spectandum, quod fructus ipse, qui est radix uera glorificata, ille inquam[5] melior erit, quam reliquum corpus arboris, quia sic[6] conditio illius vitae beatae, ut in eo quod per[7] essentiam melius est, maiores quoque fructus, ad[8] meliora accidentia collocentur sed non ita est in hac vita misera, quae

_______________

  1. ueniet] uenies MF
  2. sic quod] Sicque MF
  3. conuersa] add. est MF
  4. supremum] add. locum MF
  5. inquam] add. fructus MF
  6. sic] sit MF
  7. per] der MF
  8. ad] et MF