Page:FC 1042.djvu/318

From GATE
Revision as of 09:45, 12 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 151v



quo uellem talem consolationem communicatam cuidam personae et alijs omnibus, subito aduenit aliud desiderium respondens, sed utinam tu ipse posses gustare, et particeps fieri eius consolationis, quam tibi com[m]unicare[1] uellet Jesus, aut illius, cuius[2] te participem libenter[3] facerent[4] Beata Virgo et Martir Emerentiana[5]. Hic quoque habui unum uiuum sentimentum et apud me nouum, quod erat iuxta haec uerba: cognoscere distincte Dei voluntatem, etc. Vtinam Deus meus ego possem distincte cognoscere uestram uoluntatem in omnibus operibus meis. Haec[6] enim mihi esset quaedam[7] suauissima uita, etc.

In die Purificationis D. N. accepit multan cognitionem ex euangelio, et multam deuotionem ex officio, et benediction candelarum cum magno Desiderium non moriendi, etc. desiderio non moriendi, donne bene cognoscam

_______________

  1. com[m]unicare] communicatam MF
  2. cuius] qua MF
  3. libenter] lubenter MF
  4. facerent] faceret MF
  5. Emerentiana] add. etc. MF
  6. Haec] Hoc MF
  7. esset quaedam] quaedam esset MF