Page:FC 1042.djvu/265

From GATE
Revision as of 07:50, 16 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 125r



Fratres in multis supplent pro Nobis. ipsorum, sicut et ipsi supplent in multis[1] uicem meam, et me in multis apud Deum excusant tanquam membra de membro. Sicut enim Deus aliqua forte mihi ad aliquam recognitionem, aut gratiarum actioned[2] communicat, quae caeteris omnibus non communicat, ita et[3] e conuerso[4] aliqui[5] erunt qui multa recognouerunt[6], de quibus ego nunquam cogitauerim. Habui etiam magnum desiderium erga salutem omnium, et maxime[7] eorum, qui uel sacramenta uel (ut dixi)[8] quaecunque alia Dei dona ac bona quaeuis mihi aliquando[9] communicauerunt. Desiderabam enim ut ipse Deus dignaretur eos omnes facere mihi gloriae suae ministros, et ministros bonorum coelestium, quos mihi uoluit esse ministros gratiae, et bonorum temporalium.

Datum est mihi etiam[10] cum bono sentimento

_______________

  1. supplent in multis] in multis supplent MF
  2. actionem] actiones MF
  3. et] om. MF
  4. conuerso] diuerso MF
  5. aliqui] maxime multa MF
  6. qui multa recognouerunt] quae alii cognouerunt MF
  7. et maxime] om. MF
  8. uel (ut dixi)] (ut dixi) uel MF
  9. aliquando] unquam MF
  10. etiam] add. ut MF