Page:FC 1042.djvu/213

From GATE
Revision as of 10:33, 21 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 99r



essem operaturus, aut passurus pro omnibus et singulis uirtutum gradibus[1], qui[2] uel mihi uel cuilibet alteri in quolibet temporis puncto aut[3] in quolibet mundi loco, forent[4] necessarij[5], uel utiles ad gloriam Dei et Sanctorum, et salutem animae meae, et proximorum, in hoc autem ego cum magna claritate meritorum Jesu Christi inuocabam gratiam ipsius quam[6] meruit omnibus, et singulis, quamquam[7] essent passibiles[8] omnia, et singula quae sunt necessaria uel conuenientia etiam abundanter supra quam dici possit ad salutem in statu gratiae et ad gloriam in statu patriae, ipse tamen absoluta sua uoluntate, in[9] ordine uoluntatis signi, non uult ut omnia omnibus applicentur. Rogabam igitur Dominum ut[10] per merita passionis suae[11] dignaretur mihi concedere[12] gratiam et etiam cuilibet ex socijs meis, ut me totum

_______________

  1. uirtutum gradibus] gradibus et particulis uirtutum MF
  2. qui] quae MF
  3. aut] et MF
  4. forent] essent MF
  5. necessarij] necessariae futurae MF
  6. quam] qua MF
  7. quamquam] etiam quotquot MF
  8. passibiles] possibiles MF
  9. in] nec ex MF
  10. ut] add. ipse MF
  11. passionis suae] sua MF
  12. concedere] add. hanc MF