Page:FC 1042.djvu/186

From GATE
Revision as of 10:08, 7 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 85v



Maiorem, et dum fiunt maior spiritus acquiritur. spiritum maiorem ex quo procedunt ita quoque, dum fiunt per ipsa maior spiritus acquiritur, quam per alia quae non ita contracta sunt[1]. Ex his etiam multo melius senties quod[2] in homine sit, et quare indigeas spiritu, quam ex alijs quae facile fiunt, et absque contradictione, sic continget in oratione mentali, et affectuali, cum[3] et ipsa requirat spiritum actualem, et affectualem spiritum[4], alioquin omnino mens diuagatur et non sequitur principalem[5] orationis scopum. opera triplicia ad se, ad proximum ad Deum. Circa hoc propositum quod est de operibus notari potest triplicia inueniri opera, circa quae nos maxime[6] oportet[7] exercere[8], quaedam sunt quae sperant[9] ad se ipsum, quaedam ad proximum[10], quaedam ad ipsum Deum, ad se ipsum, uerbi gratia, spectant[11] opera penitentiae, quae sunt in propria

_______________

  1. sunt] sint MF
  2. quod] quid MF
  3. cum] quia MF
  4. spiritum ... spiritum] ipsum specialem actualem spiritum MF
  5. principalem] propositum MF
  6. nos maxime] maxime nos MF
  7. oportet] oporteat MF
  8. exercere] exerceri MF
  9. quae sperant] om. MF
  10. proximum] add. et MF
  11. spectant] sunt MF