Page:EBC 1608 03 04 0746.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris, et Reverendissime Domine. Placuit Amplitudini tuae munus, idque satis satis speciosum ad me mittere, atque ea ratione officia mea, quae solis verbis constabant, beneficiis non exiguis compensare. Ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae sic tamen, ut omnino cupiam hoc esse primum, et ultimum donum; legi enim in divinis littorie, odio esse Deo illos, qui diligunt munera, et sequuntur retributiones, et contra laudari eos, qui excutiunt manus ab omni munere. Gratis accepimus id auctoritatis, sive multum, sive parum sit, quod habemus; gratis proinde praestare debemus, quod a nobis iure charitatis exigunt illi, qui bene praesunt, qualem esse Amplitudinem vestram probe scimus. Quam autem ego non solum non delecter, sed etiam graver munusculis, testis esse potest Christophorus Dionysius, qui novit conversationem meam in ecclesia Capuana. Valeat Amplitudo vestra mei memor in sanctis, et acceptis Deo nostro precibus suis. Romae die 4 Martii 1608.